Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Taurinum
Taurinum (Italice Torino ; Pedemontane: Turin) est urbs in Pedemontio in Italia et caput Pedemontii. Taurinum ad flumen Padum iacet.
[recensere] HistoriaTaurinum est antiquum. Fertur Taurinos urbem condidisse, Romani appellaverunt eam Augustam Taurinorum (ad imperatoris Augusti honorem). [recensere] Origines italicae et RomanaeIn tertio saeculo ante Christum, secundum ripas Padanas, primae tribus collocantur, venientes ab Alpibus, quaerentes campos quos colerent. Hi populi ex stirpe celto-ligura appellabantur etiam Taurini et dederunt nomen loci "Taurasia". Nomen autem non oritur e tauro, qui fiet signum civitatis postea, sed a verbo celtico tau quod significat "mons" Amici Romae, invasioni Hannibalis in anno 218 AC resisterunt. Sita in loco militari in via per Gallias, postea conduntur Castra Taurinoruma Gaio Iulio Caesare in 58° anno AC Includitur in imperio Romano Augusto Principe ut praesidia limitum, nomine Augusta Taurinorum. Ab illo tempore oritur institutio tabulae latrunculariae, quae pertinet et ampliatur usque ad hodiernos dies, cum decumano qui vocatur hodie Via Garibaldi et cardo qui consituitur viis Sancti Thomasi et portae Platinae(Via S. Tommaso e Via Porta Palatina.) In primo saeculo AC construitur thaetrum Romanum e quo manent amplae partes. Porta palatina etiam illo tempore constructa est . In anno 69, incendium partim civitatem delevit in proelio inter Othonem et Vitellium [recensere] Aetate modernaAnno 1861, Turinum, quae ab anno 1563 caput Ducati Sabaudiae ( ab anno 1720 Regni Sardiniae) fuerat, primum caput Italiae facta est, sed anno 1865 caput Italia in Florentiam translatum est. [recensere] Urbis administratioAb anno 2001 urbis magister est Sergius Chiamparino. [recensere] Ecclesia CatholicaTaurinum est sedes archiepiscopalis (Archidioecesis Taurinensis). Presentis archiepiscopus est cardinalis Severinus Poletto. Multi archiepiscopi Taurinii etiam cardinales fuerunt. [recensere] Clari cives
Taurini vixerunt aut nati sunt, sed alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt. [recensere] Urbes minores provinciae Taurini
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||