Arca ferramentorumLinguis aliis
|
AbecedariumAbecedarium (-i, n.) est nomen seriei omnium litterarum quas alphabetum constituunt.
Abecedarium Graecum in cylice.
Sensu concreto, abecedarium appellamus inscriptionem omnium litterarum serie digestarum et fere semper ordine. Abecedaria inscribebantur ut exercitamenta litterarum nec non ornatus causa. In quibusdam abecedariis invenimus litteras obsoletas quae in solitis inscriptionibus non dantur. Exempli gratia, quaedam abecedaria Etrusca adhibent litteras B, D et O, quae designant sonos haud in lingua Etrusca praesentes quique non ergo inveniuntur in Etruscis inscriptionibus. Alia, ut quae invenimus in Safaiticis inscriptionibus, redigunt litteras ordinibus diversis, unde videtur fuisse instructio litterarum aliquantulum fortuita. Ex temporibus Romanorum abecedaria satis multa extant, nempe in tabellis quibus utebantur lapicidarum discipuli. Ex temporibus Christianorum non tam multa exceptis duobus vasis Carthagine inventis, sed extant etiam lapides in catacumbis litteris A, B, C, ceteris, inscripti. Nonnumquam litteræ ordine leguntur qui studiosos obstupefacit, sicut quae repertae sunt in sepulchreto Sancti Alexandri, in via Nomentana, huius modi: AXBVCTESDR . . . . . .BCCEECHI EQGPH. . . .M MNOPQ RSTVXYZ Videtur hoc fuisse exercitamentum quoddam, quod potest comparari cum L. Cassi Cæciniani denario, in quo inscriptio est sic:
AX, BV, CT, DS, ER, FQ, GP, HO, IN, KM
Hieronymi gratias possumus huiis arcani sensum extricare. Refer enim ipse discipulos, ut memoriam exercerent, discere debuisse abecedarium bifariam, junctis A cum X et ita porro. Lapis Romae anno 1877 repertus, qui originem ducit a saeculo sexto vel septimo, videtur in usu fuisse in schola quadam ut exemplar quo disceretur abecedarium, quod durationem demonstrat antiquorum docendi morum. In Aetate Media abecedaria inveniuntur in ecclesiis, monasteriis, aliisque aedificiis ecclesiasticis. Abecedariis attribuebantur vires supernaturales. Litteraeque sensús arcanos habebat devotorum interpretatione. Notae sunt series ABRACADABRA et SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, quae a talibus exercitamentis litterarum originem ducunt. Extant etiam carmina psalmique abecedarii, sicut psalmus 119 cuius alii versus aliis incipiunt ordine litteris. Sensu abstracto, abecedarium est systema litterarum alicujus linguae quod potius vocatur alphabetum.
[recensere] Abecedarium Latinum
[recensere] Abecedarium NordicumFinnophoni utuntur Abecedario Nordico, addito tres litteras ä, ö atque å ut monstrent sonos IPA designatos æ, o, ø. [recensere] Abecedarium Graecum
[recensere] Abecedarium Hebraicum
litterula,derivatus sonus א aleph, e bos derivatus est. a ב beth, e domus derivatus est. b ג gimel, e camelus derivatus est. g ד deleth, e ianua derivatus est. d ה he, e cavum aeris derivatus est. h ו vav, e clavus derivatus est. v ז zai, e arma derivati sunt. z ח heth, e saeptum derivatus est. h (durus) ט teth, e serpens derivatus est. t י ioth, e manus derivatus est. i כ caph, e manus derivatus cava est. c ל lamed, e stimulus derivatus est. l מ mem, e aqua derivatus est. m נ nun, e piscis derivatus est. n ס samech, e palus derivatus est. s ע ain, e oculus derivatus est. a פ fe, e os derivatus est. f צ sade, e uncus derivatus est. ts ק coph, e occiput derivatus est. q ר res, e caput derivatus est. r ש sen, e dens derivatus est. s ת thau, e crux derivatus est. t [recensere] Abecedarium Arabicum
[recensere] Abedecarium Cyrillicum
Аа [a] Бб [b] Вв [v] Гг [g] Дд [d] Ее [jɛ] Ёё [jo] Жж [ʐ] Зз [z] Ии [i] Йй [j] Кк [k] Лл [l] Мм [m] Нн [n] Оо [o] Пп [p] Рр [r] Сс [s] Тт [t] Уу [u] Фф [f] Хх [x] Цц [ts] Чч [tɕ] Шш [ʂ] Щщ [ɕɕ] Ъъ Indicates non-palatalization Ыы [ɨ] Ьь [ʲ] Ээ [e] Юю [ju] Яя [ja] [recensere] Abedecarium Geezicum[recensere] Abedecarium Uncialis Minusculaλ φ c δ ŧ ƒ ζ η ı к ﺎ λ\ λı ο ŗ ф ŗζ ς т υ ςζ ζς ∫ [recensere] Vide etiam |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||