Arca ferramentorumLinguis aliis
|
RobotumRobotum[1] (-i, n), seu Robotor[2] (-is, m) est res creata manibus hominum quae se dirigit. Permulta robota vi electromagnetica impelluntur, quae possunt esse aut tactilia (quae in spatio existunt et tangi possunt) aut virtualia (quae formantur ex iussis computatralibus). Quamquam nomen robotum definire difficile est, multis robotis nonnulla propria sunt:
[recensere] NomenNomen robotum in labris hominum late inveniri coepit post annum 1920, cum dramatista Bohemoslovacius Karel Čapek edidit drama quoddam nomine R.U.R. (Rossum's Universal Robots). Eventa in prima parte huius operis se locantur in officina ubi robota producuntur. In hoc dramate robota videntur esse sicut veri homines, quae omni fere modo similes verorum hominum sunt. Haec robota cogitare plane possunt, quae etiam hominibus felice servunt. Temporibus posterioribus Čapek, qui haec robota laboři (ex nomine Latino labor) vocare voluerat, dixit non se, sed fratrem nomen roboti finxisse. Robota bohemoslovacie significat laborem servorum vel pauperum in ruribus. Robota cognatum est cum nomine Theodisco Arbeit. [recensere] Notae
|