Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Quercus roburQuercus Robur est arbor communis, quae in regionibus temperatis hemisphaerae septentrionalis crescit. Familiae Facacearum est.
[recensere] EtymologiaRōbur (-oris n.), antea rōbus (Cato, Agr. 17.1), a quo rōbustus, -a, -um derivatum. Originem rōbus < *rōb-os a radice protoindoeuropaea *reudh- ducit, a qua etiam verba Graeca ἐρεύθω 'rubefacio', ἔρευθος 'rubor' sunt oriunda. Constat rōbus e sermone quodam rustico in linguam Latinam defluxisse, nam e lege phonetica "eu > ou > ū" crederes *rūbus et denique *rūbur effectum esse. Adiectivum rūfus, -a, -um quidem ū vocalem ratione confirmatam habet, sed f consonante etiam probatur e linguis vicinis deductum esse. [recensere] NaturaEst arbor alta a 20 ad 40 metra, cum caducis foliis. Ei vivere licet inter quinque et decem saecula. Fructus dat aetatem agens 70 annos. Est monoica species. Pollen insectis fertur sed animalibus maioribus dispargitur. Temperies oceanicas mavult, humidiores, et sola cum silicibus et calce orba. Terras enim calcarias maxime fugit . Agros colit post alias species. [recensere] Descriptio
[recensere] DisseminatioInvenitur ubique in Galliae campis collibusque nisi in ora Maris Nostri.In omni europa communisima est. Tamen nec 60° gradus septentrionales in Norvegia nec in meridie mediam Hispaniam et austalem Albaniam attingit. Crescit in saltibus altis 1,6 kilometra, aut in collibus aut in imis montibus. Miscitur saepe cum Quercu pedonculata. [recensere] Quid petit ?Amat mediam umbram et mediam siccitatem.Aquam solitam petit sed siccitates quae cito transeunt sustinet. Una ex pulcherrimis silvis Quercuum Roburum in silva Troncensi ( gallice forêt de Tronçais) in Elaveris "departamento". [recensere] Quale est lignum ?Materies variat a fulvo usque ad fusclum clarum. Dura densaque est. Maxime valet cum in quercibus ab hominibus curatis abscinditur. Maxime tum quaeritur a materariis excelsis et ad fabricanda dolia cum tabulis. |