|
|
Planeta
Planeta, (-ae, m.) sive "stella errans," est corpus caeleste. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam, sive solem, orbitam sequuntur; difficile tamen est dictu quid exacte planeta sit.
Haec definitio, quae tantum ad planetas nostri systematis solaris pertinet, die 24 Augusti 2006 ab Unione Astronomica Internationali (UAI) proposita est: planeta est corpus caeleste (a) quod circum quandam solem revolvatur, (b) cuius pondus tam magnum sit, ut formam plus minusve) globatam habeat,(c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit. Secundum hanc definitionem, octo circum solem systematis solaris nostri planetae moventur.
Planetae extra systema solare circum alias stellas moventes planetae exteri appellantur.
[recensere] Planetae nostri systematis solaris
|