Arca ferramentorumLinguis aliis
|
PapaHaec pagina de summo pontifice Ecclesiae Catholicae Romanae explicat. Si quod quaeris etiam "Papa" appellatur, vide Papa (discretiva).
Papa (-ae, masc.) est Summus Pontifex Ecclesiae Catholicae Romanae. Secundum doctrinam ecclesiae Catholicae, Papa est successor Sancti Petri, et munus universae ecclesiae Christianae regendae gerit. Origo ministerii Petrini funditur in illis Christi verbis, dicentis Simoni coram suis apostolis:
Natura huius ministerii ab ecclesia semper interpretatur esse constantam in tempore, aliquo semper id exercente in ecclesia. Cum Petrus Romam pervenerit, et ibi munere episcopali functus sit, et ibi mortuus, Episcopi Romani semper soluerunt officium hoc. Iam a veterrimis temporibus, ministerium paparum fuit non tantum erga Romam, sed ad universalem ecclesiam. Itaque Papa Clemens I (tertius post Petrum) scripsit ad Ecclesiam Corinthiorum ut pater, eos adiuvens et monens in vita eius ecclesiae. Natura huis muneris per historiam ecclesiae semper est adaptata ad necessitates temporis, sed essentialiter semper idem est. In Codice Iuris canonici sic definiuntur munus et auctoritas Summi Pontificis:
Nunc papa a cardinalibus in conclavi eligitur, et papa in Civitate Vaticana habitat. Papa hodiernus est Benedictus XVI, olim Iosephus Aloisius Cardinalis Ratzinger (natus die 16 Aprilis 1927 in Marktl ad Aenum, regione Altötting in Bavaria); ille est papa ducentensimus sexagensimus quintus Sanctae Ecclesiae Catholicae.
[recensere] Tituli et Insignia
Papa Benedictus XVI
Papae tituli sunt:
Papae insignia sunt:
Caerimonia incoronationis papae (a Papa Ioannis Paulo I reformata in modum quasi anniversarium) includebat ritus "Sic transit gloria mundi." Benedictio urbi et orbi est solemnis benedictio papae, ut episcopo Sanctae Romanae Ecclesiae ("urbi") et pastori universali ("orbi") reservata, proclamata in sollemnitatibus maximis, id est Natali Iesus Christi et Paschae. [recensere] Vide etiam[recensere] Notae[recensere] Nexus externus
|