|
|
Neapolis
Neapolis (-is, f.; Neapolitane: Napule, Italice: Napoli, ex nomine Graeco Νεάπολη < Νέα Πόλις, id est "Nova urbs".) est urbs circiter 1'000'000 incolarum in Italia et caput regionis Campaniae. Neapolis est tertia urbs Italiae quod ad incolas pertinet.
Neapolis in septimo saeculo a.C.n. a Graecibus e urbis Cuma apud urbem "Palepolin" condita est. Anno 326 a.C.n. Neapolis a Romanis capta est.
Ab anno 1266 usque ad annum 1816 Neapolis fuit caput Regni Siciliae et usque ad annum 1860 Regni Duarum Siciliarum (Italice Regno delle Due Sicilie).
[recensere] Urbis administratio
Ab anno 2001 urbis magister est Rosa Russo Iervolino.
[recensere] Homines praeclari
Neapoli olim vixerunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter alios:
- 1598 - Ioannes Laurentius Bernini, architectus, sculptor ac pintor
- 1685 - Domenicus Scarlatti, compositor
- 1696 - Alphonsus de Liguori, episcopus ac sanctus
- 1873 - Henricus Caruso, theatri lyrici acuta voce cantor.
- 1877 - Henricus De Nicola, primus praesidens Rei Publicae Italiae (1946–1948)
- 1908 - Ioannes Leone, praesidens Rei Publicae Italiae (1971–1978)
- 1925 - Georgius Neapolitanus, praesens praesidens Rei Publicae Italiae (a mense Maii 2006)
- 1973 - Fabius Cannavaro, pedilusor, victor Aureae Pilae anno 2006
Neapolis est sedes archiepiscopalis (Archidioecesis Neapolitanus). Presentis archiepiscopus est cardinalis Crescentius Sepe. Multi alii archiepiscopi Neapolis etiam cardinales fuerunt.
[recensere] Municipia provinciae Neapolis
|