Nationalis Socialistica Laboratorum Factio Germanica
Nationalis Socialistica Laboratorum Factio Germanica (Theodisce: Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei, litteris compendiariis NSDAP) fuit factio politica quae Germaniam per duodecim annos (1933–1945) gubernavit. Dux factionis fuit Adolfus Hitler, qui, Polonia oppugnata, Bellum Orbis Terrarum II incepit.
Factionis actores horrenda scelera contra iura hominum perpetraverunt, praecipue Holocaustum Iudaeorum. Sodales factionis seipsos Socialistas Nationales appellaverunt; brevius et contemptim ab aliis Nazi appellati sunt.
|