Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Monacum
Monacum Bavariae[1] (-i, n) sive Monachium (Germanice: München, Bavarice: Minga, Italice: Monaco di Baviera, Anglice: Munich) est urbs maxima et caput Rei Publicae Bavariae. 1 273 186 incolas habens infra Berolinum et Hamburgum, urbs est urbium Germaniae de numero civium tertia, atque centrum commercii humanitatisque est grave. Sententia Monaci erat "Urbs mundana cum corde" (Germanice "Die Weltstadt mit Herz"). Nova sententia est "Monacum te amat" (Germanice "München mag dich"). Quotannis mense Septembri exeunte, 14 dies solemnia Octobria habentur quae sunt celeberrima et Germaniae maxima eiusmodi solemnia. Maiores sunt quam solemnia Condistatis popularia, quae etiam fine mensis Septembris usque ad mensem Octobrem habentur.
[recensere] GeographiaMonacum est centrum superius, quorum Bavariae 23 sunt. Inter metropolia Germaniae, maximam densitatem incolarum habet. Locus editissimus urbis est Mons Warnberg, qui 579 metros super mare est; infimus Schwarzhölzl, in Feldmochingo, parte urbis boreali, situs, qui locus 482 metros super mare est. Isara flumen 13,7 kilometris per territorium urbis ex occidente australi in orientem borealem fluit. Insula musei, in qua Museum Germanicum est, atque proxima Insula Pratina sunt insulae celebratae fluminis. Districtus multos lacus magnos habet, qui sunt Lacus Ammeris, Lacus Wörthis atque Lacus Starnbergensis. Aquae fluentes aliae sunt Flumen Wuermum (Germanice Würm), qui ex Lacu Starnbergensi veniens per urbem occidentalem fluit, Rivus Hachingensis (Hachinger Bach), qui ad Perlachum territorium urbis init et in boreale Novi Perlachi pereat, multi brachii Isarae, qui rivuli urbani Monacenses (Münchner Stadtbäche) dicantur. [recensere] Commeatus[recensere] Res oeconomicaeDomus editoria C. Bertelsmann Verlag hic est usque ab anno 1972. [recensere] HistoriaeMonacum anno 1158 ab Henrico Leone nomine 'Villa Munichen' conditum est. [recensere] Incolae noti[recensere] Nati
[recensere] Mortui
[recensere] Vide etiam[recensere] Nota[recensere] Nexus externus
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||