Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Mare MediterraneumMare Mediterraneum (Mare Nostrum) est mare intercontinentale inter Europam (ad septentriones), Africam (ad austrum) et Asiam (ad orientem) situm. Superficies eius circiter 2.5 decies centena milia chm² est. Fretum Herculeum id Oceano Atlantico iungit.
[recensere] Geographia antiquaMare Mediterraneum per totam historiam humanam variis nominibus notum est. Graeci id primum thalassa et post inventionem oceani Atlantici Entos Thalassa appellaverunt. Romani id Mare Nostrum vel Internum Mare vocabant. Nota bene, Mare Nostrum stricto sensu solum Mare Mediterraneum circum Italiam significavit. Haec pars etiam Mare infernum, pars orientalis Mare superum vocata sunt. Romani Mare Mediterraneum in quasdam partes diviserunt, exempli gratia:
Saeculo 7 Isidorus Hispalensis verbis Mare Mediterraneum in opere suo Ethymologiae sive Origines primum usus est. Illo tempore nondum erat nomen verum. [recensere] Geographia modernaOrdo Hydrographicus Internationalis (IHO) anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes subdivisit. Mare Mediterraneum ita dividitur:
Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo (Red Sea) iungit. Inter insulas maiores sunt: In Mari Aegeo multae parviores insulae sunt. Civitates modernae huic mari attingens:
[recensere] Nota[recensere] Oceanographia et BiologiaSalinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est: 3.8 %. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico in Mare Mediterraneum fluet, sed per quantitatem evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestuus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5,015 m est. [recensere] HistoriaGraeci et Phoenices colonias in totam regionem Maris Mediterranei deducerunt. Colonia maximi momenti erat Carthago (anno 814 a.C.n.). Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores Ptolemaei et Carthaginenses in toto mari dominati sunt. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et partem occidentem maris vicerunt. Anno 31 a.C.n. Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea trescentos annos Romani totum Mare Mediterraneum a Romanis imperaverunt. Saeculo 4 et saeculo 5 Vandales maximum imperium maritimum partis occidentalis maris fuit. Pars orientalis autem a Imperio Romano Orientali imperata est. [recensere] Vide etiam[recensere] Nexus externi
|