Arca ferramentorumLinguis aliis
|
LogicaLogica est ars discernendi verum a falso. Verum autem a falso non discernitur nisi per argumentationes ex notioribus procedentes, et ideo descriptio praedicta sic intelligitur et exponitur quod logica est ars sciendi instrumenta per quae in dubiis verum a falso possit distingui. Descendit autem logica a logos quod est sermo, et ycos quod est scientia: quasi scientia de sermone. Logica et Mathematicæ scientiæ formales sunt. In universitatibus mediaevalibus Logica pars trivii, artium liberalium, erat.
[recensere] Disciplinae[recensere] Materia LogicaeSciendum est quod artifex non potest bene construere opus suum si ignoret materiam sui operis. Ideo oportet materiam cognoscere ex qua facienda sunt argumenta; et illa materia est termini et propositiones, ideo logica dividitur in duas partes. Prima pars considerat de terminis et de propositionibus ex quibus construendae sunt argumentationes, et vocatur 'vetus logica'. Alia pars est de ipsis argumentationibus ex dictis terminis et propositionibus compositis, et vocatur 'nova ars', vel 'nova logica'. Et forte quod huius modi nominatio ex hoc venit quia partes materiales sunt priores via generationis et temporis partibus formalibus; quod autem est prius via generationis et temporis solet vocari 'vetus' et 'antiquum'. [recensere] Argumenta, propositiones terminiqueArgumenta ex propositionibus et propositiones ex terminis componuntur. Aristoteles dicit :
Rei simplissimae logici sunt in "si-igitur dicta," quibus veritas verborum antecedentium veritatem verborum consequentium adfirmat. "Si-igitur dicta" formam habent: Si X,Y. Quod haec sequuntur:
X, ergo Y. ("Modus ponens.")
Non Y, ergo non X. ("Modus tollens.")
Haec tamen numquam sequuntur logice:
Non X, ergo non Y. ("Antecedentem negare.")
Y, ergo X. ("Consequentem confirmare.")
Multi principia prima logici putant inveniri verbis recte definiendis. Socrates ipse definitiones verborum ab aliis usorum rogavit -- "Mihi dic," inquit in Gorgia, "quid significat sententia tua Pindarisque 'iustitia naturalis.'" [recensere] Libri[recensere] Vide etiam
|
| kreatyna kreatyna www.activebody.pl | Gry Online Gry Online www.pozycjonarka.in… | Plaza 3 star hotel Los Angeles www.triptake.com | krynica noclegi krynica noclegi,ośrodek, wypoczynk… gornik.com.pl | Kredyty odnawialne Kredyty odnawialne www.eskarbiec.pl |