Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Linguae Indoeuropaeae
Linguae Indoeuropaeae (quarum circa 443 linguae et dialecti) sunt magna familia linguarum, quae a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur. Linguae huius familiae primo in Asia Occidentali et Europa dicebantur; iam dicuntur multis in civitatibus per totum mundum. Inter alias, invenies in hac familia linguas Indicas, Anglicam, Hispanicam, Ruthenicam, Lusitanam, Francogallicam, et Theodiscam. Hae unae dicuntur a plus quam centiens centena milia hominum. Origo communis harum linguarum a Guilielmo Jones primo proposita est, qui similitudines inter linguas antiquissimas huius aetatis, nempe Latinam, Graecam, Sanscritam, et Persicam, observavit. His linguis perspicue comparatis, sententia Jonesis a Francisco Bopp sustenta est. Saeculo 19 haec familia saepe linguae Indogermanicae vocabatur; conexione tamen plerarumque linguarum Europaearum cognita, nomen in linguae Indoeuropaeae mutatum est. Quod hae linguae similitudinem certam inter se praebent, philologi facile putaverunt eas originem communem linguisticam habuisse; comparatis verbis, structuris, vocabulis, fons definiri potest, quae lingua Protoindoeuropaea vocatur. Nondum consentiunt philologi et historici ubi patria originalis, in qua lingua originalis indoeuropaea dicta fuisset, sita sit: saepius aut in Armenia aut Asia Minore aut in regionibus circum Pontum Euxinum fuisse putatur. Subdivisiones (vel: rami) familiae sunt:
Pleraeque linguae Europaeae inter linguas Indoeuropaeas inveniuntur; sunt tamen aliae quae ad alias familias linguarum pertinent. In familia Uralica sunt e.g. lingua Hungarica, Estonica, Finnica et Samica. Etiam linguae Caucasicae minime Indoeuropaeae sunt. Lingua Vasconica cum nulla alia lingua cognata est. Lingua Melittica lingua Semitica est e familia Afrasiatica; lingua Turca est Turcica e familia Altaica. Nonnulli glottologi proponunt linguas Indoeuropaeas derivari a lingua Nostratica, et ad alias familias linguarum referre, nempe ad linguas Caucasicas, Altaicas, Uralicas, Dravidicas et Afrasiaticas. De hac theoria discrepat theoria linguae Eurasiaticae a Iosepho H. Greenberg proposita. [recensere] Vide etiam
|
||||||||||||||