|
|
Lingua Italica
| Lingua Italica
|
| IPA: |
[ ˌitali'a:no ] |
| Taxinomia: |
lingua Linguae Indoeuropaea et stirpe Romanica |
| Locutores: |
100-120 000 000
|
| Sigla: |
1 it, 2 ita, 3 ita |
| Status publicus |
| Officialis |
Italia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia |
| Privata |
America Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya |
| Scriptura: |
Latina |
| Procuratio: |
Accademia della Crusca |
|
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
|
Lingua Italica e familia Indoeuropaea est lingua Romanica, i.e. Latino genere orta (sicut Lusitanica, Hispanica, Francogallica, Dacoromanica, aliaeque linguae quibus pauciores loquuntur).
Tabula linguam Italicam loquentium
Lingua Italica officialis est et primaria in Italia, Vaticano Agro et re publica Sancti Marini, publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria). Sunt etiam in Argentina, Brasilia, Melitta, Libya, Erythraea et Somalia ei qui hac lingua utantur.
Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae [1][2][3][4]
Tabula dialectorum Italiae
Continet sermones vel idiomata diversa. Septentrionales sunt dialecti Gallicoitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon Italiae centralis dialecti, etiam Corsae. Sermones verum Italiae meridionalis, Sardiniae, Siciliae et Calabriae a plurimis habentur non in numero dialectorum, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.
|