Leonardus Vincius

Leonardus Vincius a se delineatus
Leonardus Vincius a se delineatus

Leonardus Vincius, sive Leonardus Da Vinci, Leonardus Vinci (Italice: Leonardo da Vinci; natus Castri Vinci die 15 Aprilis 1452 - mortuus est Ambaciae die 2 Maii 1519) fuit eminens artifex, sculptor, architectus, musicus, anatomus, machinator [1], inventor Italicus.

Index

[recensere] Vita

Leonardus natus est Castrum Vinci anno 1452. Leonardus notarii Pieri Vincii et Catharinae cuiusdam servae eius filius haud legitimus erat.

Quamquam iam anno 1469 aut 1470 Leonardus artem in artificis Andreae del Verrocchio officina discebat, prima tabula nobis servata certe a Leonardo creata die 5 Augusti 1473 picta est.

Die 8 Aprilis 1476 Leonardi, Bartholomaei di Pasquino et nobilis Leonardi Tornabuoni nomina ad iudicem propter sodomiam contra quemdam iuvenem Iacobum Saltarelli lata sunt, sed iam die 7 Iunii eos omni crimine liberati sunt " cum conditione ut retumburentur" .

Anno 1482 Leonardus in Mediolanum iit, ubi a Ludovico Sfortia propter de rebus militaribus sua intelligendi vim aestimatus erat. Mediolani inter annum 1495 et 1498 in ecclesia Santa Maria delle Grazie notissima picturam muralem postremam coenam pinxit.

Cum Ludovicus XII rex Franciae anno 1499 Mediolanum cepit et Dux Ludovicus Sfortia depostus est, Leonardus e Mediolano fugere debuit et in Florentiam rediit.

Inter annos 1503 et 1506, cum Leonardus apud aliquas principum Italicum curias vagatus est, praeclarissimam tabulam pictam Iucundam pinxit. In Codice Leicester, quem inter annos 1506 et 1510 scripsit, Leonardus, qui ab anno 1508 iterum Mediolani vivebat, primam correctam phaenomeni lumenis cinererum explicationem dedit.

Vita defunctus est anno 1519, die 2 Maii, Ambaciae oppidum praefecturae Andrae et Ligeris Franciae, ubi, in Francia a postremo patrono suo rege Francisco I anno 1516 invitato, vivebat.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

[recensere] Nota

  1. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) (translatio verbi ingegnere).


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!



system wymiany linków SEO Tools SEO Tools SEO Tools tanie kredyty gotówkowe kreatyna Plaza 3 star hotel Los Angeles krynica noclegi Sejm Tyk