Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Informatica
Machina computatralis quattuor rotarum Aenigma, qua milites usi sunt in Bello Orbis Terrarum II.
Informatica (-ae, f.) dicitur scientia vel ars de computatris programmandis et de informationibus structis. Res informatica, quae in multis linguis dicitur software, constat in ominibus partibus computratris intangibilibus. Oportet igitur hoc sensu informaticam a scientia machinali de computatris armaturis distinguere. --Edsger Wybe Dijkstra[1] Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines nationesque attingunt per systemata financialia, interretialia, et communicationalia mundialia.
[recensere] OrigoVerbum informatica[2] coniungit verba informatio et automatica. Termini Anglici computer science et information systems, Francogalli informatique idem significant. [recensere] Algorithmus: instrumentum informaticaeInformaticae finis est informationis organizatio, logica, mathematica, physica, electronicaque utendo, ut computatra melius gubernentur, res requisitae citius inveniantur, communicatio efficienter agatur, et capacitas rerum servandarum augmentetur. Ad tales res efficendas, ingeniarii comminiscunt meliores algorithmos. Algorithmi sunt partes processus minimae quas ingeniarii informaticales maxime animadvertunt. Ingeniarii informaticales etiam alias res maximi momenti comminiscunt sicut systemata linguarum computatralum, systemata interretialia et telephonica distribuita et systemata clavium computatralum securarum. [recensere] Vide etiam[recensere] Notae
|