|
|
Iacobus Joyce
Iacobus Joyce fuit illustrissimus scriptor Hibernicus qui Anglice scripsit. Quamquam opera pauca illi sunt, auctoritate operum suorum litteris saeculi vicesimi affecit Joyce. Clarissimus est propter opus suum Ulysses (1922). Alia opera sunt Dubliners (1914), A Portrait of the Artist as a Young Man (1916) et Finnegan's Wake (1939). Uxor eius, quam ille invenit 16 Iunii 1904, qui est idem operis Ulysses dies actus et notus ut Bloomsday (dies floris), erat Nora Barnacle.
|