|
|
Ecclesia
Iuvenes Christiani ante ecclesiam cathedralem Coloniae
Ecclesia (-ae, f.) est forma religionis Christianae. Ductum est vocabulum a Graeco Eκκλησία 'convocatio'. Quod ad Christianos attinet, vocabulo ecclesia haec significantur:
- mysticum Christi corpus; id est coniunctio fidelium (quae saepe aequatur cum forma visibili, e.g. in Ecclesia Catholica vel in variis ecclesiis Protestantium)
- una ex diversis confessionibus, videlicet Ecclesia Orthodoxa Russa vel Ecclesia Anglicana
- apud Catholicos Romanos, Anglicanos, et Orthodoxos, coniunctio Christianorum uno in loco sub episcopo, e.g. ecclesia Mediolanensis
- apud Catholicos Romanos ritus Ecclesiae Catholicae, e.g. ecclesia Syro-Malabarensis
- congregatio Christianorum, qui uno loco se congregant, e.g. ecclesia Christi Regis Atlantae.
- unde etiam aedes sacrae, ubi congregantur Christiani, praesertim die Dominica. Ex Can. 1214: Ecclesiae nomine intellegitur aedes sacra divino cultui destinata, ad quam fidelibus ius est adeundi ad divinum cultum praesertim publice exercendum.
Codex iuris canonicus de ecclesia
|