|
|
Collipo (districtum)
Collipo est districtum Lusitaniae (Luse Distrito de Leiria), inter provincias traditionales Ripae Litoralis et Extremorum Durii divisum. Septemtrione Districto Aeminio, Oriente Districtis Castris Leucis et Scalabe, Meridie Districto Olisiponensi et Occidente Oceano Atlantico finitimum. Superficies est 3517 km² (ergo 13 maximum Lusum districtum), 477 967 incolis inhabitantibus. Sedes districti est urbs Collipo.
148 parochias (Luse freguesias) in suis 16 conciliis sive municipiis habet.
[recensere] Concilia sive municipia et divisio per regiones
Districtum Colliponense subdividitur in haec 16 municipia sive concilia:
Situs Districti Colliponis
In praesenti principali nationis divisione, districtum in Regione Centro omnino continetur, suis municipiis se distribuentibus per subregiones Septemtrionis (Luse Oeste) (quae in Regionem Centrum anno 2002 translata est, minuta area Regionis Olisiponis et Vallis Tagi (Luse Lisboa e Vale do Tejo), Pineti Litoralis (Luse Pinhal Litoral) et Pineti Interioris Septemtrionalis (Luse Pinhal Interior Norte). Summatim:
Concilium cum maximo numero incolarum Collipo est, quod unum cum amplius 100 000 incolarum est. Excepto Collipone, solum Alcobatia, Calidae Reginae et Pombalum amplius 50 000 incolarum habent.
Concilia Boreali Oriente sita incolas amiserunt ultimis annis.
Collipo unum concilium cum minima percentatione incolarum amplius 65 annos natorum est.
Collipo, Calidae Reginae et Marina Magna concilia quorum numerus incolarum plus auxerunt sunt.
Castanearia Petrae et Portus Molis a Partibus Socialistis, Penizia et Marina Magna a Partibus Communistis Portugalliensibus et caetera a Partibus Socialibus Democraticis gubernantur.
[recensere] Catalogus gubernatorum et eorum mandatorum
[recensere] Activitas oeconomica
In praesenti, districti oeconomica dynamis generis urbani industrialis praecipue est, cum solum aliquibus conciliis in quibus necessariae condiciones industriali impetui nondum iunctae sunt, et quae igitur praesertim agricolaria et ruralia manent.
Secundum Consocietatem Effectoriam Colliponensem (Luse Associação Empresarial de Leiria, NERLEI), campus primarius in districto, in eo quod attinet ad nationale totum, producit: 80% pirorum, 35% malorum, 20% persicorum, 15% vinorum qualitatis, 50% suinicolarium rerum, 19 500 ha. pineti in continuo regimine, 8 200 ha. communitariae silvae, 17% piscatus et magnam partem casei Rabatialis (Luse Rabaçal) nominati.
Quod attinet ad campum secundarium, Collipo principale districtum metallicas formas fabricans est cum magno pondere etiam industriarum extravivae, transformativae et exstructionis civilis. Adhuc ita, fama bona ergastericae notae vitrum, materiam plasticam, lignum, opera textoria et res agroindustriales comitatur, dum districtorum unum cum maximo indice excellentiae (Luse PME/Excelência) est. Industria praesertim in conciliis Colliponis, Alcobatiae, Marinae Magnae, Pombali et Calidarum Reginae est, quae 70% unitatum industrialium districti et 75% laborum in hoc campo praestat.
Interea, campus tertiarius amplius 50% totius effectorii textus in districto assumit, cuius numerus incolarum activus progressive ultimis annis auxit. Hoc incrementum eadem ratione incrementi hami principalium urbanorum centrorum admodum accidit, superans iam amplius 40%. Amplius 70% societatum effectoriarum huius campi ad commercium pertinet, dum diaconiae praeponderans operculum cum principalibus argentariis et maximi ponderis cautionibus, iuxta atque habent bonam praesentiam societatum transvectionalium, diaconiarum valetudinariarum privatarum publicarumque et notabilis retis scholaris e praeprimaria ad superiorem, cum variis generis Universitatum privatarum et sex Scholarum Superiorum Instituti Polytechnici Colliponensis (Luse Instituto Politécnico de Leiria), in Collipone, in Calidis Reginae et Peniziae. Etiam prelum, locutum et scriptum, in districto delegationes principalium organorum nationalium habet.
De hamaxostica transvectione, debilitas verificatur propter visibile Ferriviae Septemtrionalis declive. Nihilominus, haec res cum futurae ferriviae magnae velocitatis definitionem mutari poterit. Concilio Pombalensi Ferrivia Septemtrionalis, praecipua Lusa ferrivia servit.
De autocinetico rete, districtum autoviis A1, et A8, usque ad urbem Colliponem transitur, dum accessus caeterorum conciliorum Itineribus Principalibus et Itineribus Complementariis expediuntur.
Possibilitate apertionis civili transitui aerodromi militaris Montiregaliensis adhuc vigente, futurus aeriportus Otensis huic regioni benefaciet.
Sunt etiam praecipui portus piscatorii Peniziae et Nazarae, dum areae industriales, rete gasii naturalis, commeatus aquae et canalizatio basica paene omnia concilia operit.
[recensere] Concilium Albaiazaria
[recensere] Concilium Alcobatia
[recensere] Concilium Bombarralia
[recensere] Concilium Calidae Reginae
[recensere] Concilium Castanearia Petrae
[recensere] Concilium Collipo
|