Arca ferramentorum |
Campus physicusCampus physicus significat in disciplina scientiae physicae id quod spatium complet et fons virium est. Sicut in agro circum villam surgunt culmi ad caelum dirigentes, in spatio circum particulam onus ferentem habemus campum physicum vectorium, quique vector in loco circum particulam situs propriam magnitudinem et directionem ibi habens, vires portans. [recensere] Origines ideae camporumCircum annos 1850 Michael Faraday primitus invenit idea campi physici cum scripsit in suo opere De lineae virium natura:
Antea vires electricas magneticasque putabant esse actiones trans distantias vi gravitationis Newtoni similes, sed Faraday theoriam protulit vires esse ob campos qui spatium complent. Secundum Faraday, omnes campi constant in lineis curvis quae vires per spatium inter particulas portant. Quia haec lineae existentiam physicam habeant, Faraday putabat lineas non posse statim mutari. Postquam onera lineas creantes commutantur, nonnulla temporis mora habenda est antequam virium lineae commutentur. Ob moram, lineae commutationes propaganda sunt undae forma, velocitate propria finita. Has undas Faraday putabat lucem esse. [2] Quamquam Faraday campi ideam primitus invenit, fuit Iacobus Maxwell qui ideae formam modernam vectoralem comperit et quantitatem velocitatis lucis ab hoc deduxit. [3] Cum Hendricus Hertz theoriam Maxwellianam verificavit, plurimi physici existentiam camporum comprobaverunt. [4] [recensere] Notae
[recensere] Fontes |