Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Brasilia
Brasilia,[1] rite Respublica Foederativa Brasiliae (Lusitane: Brasil), est maxima Americae Meridionalis civitas, id quod ad territorii aream et oeconomicas res pertinet; sunt quattuor tantummodo orbis terrarum nationes Brasiliae maiores. Finitimae sunt Uraquaria, Argentina, Paraquaria, Bolivia, Peruvia, Venetiola, Columbia, Guyana, Surinamia, Guyana Francica, et quibuscum civitatibus limes plus quam quindecim milia chiliometrorum extenditur. Nomen Brasilia nascitur ex ligni abundantia in patefactionis tempore nomine, cuius species Caesalpinia brasiliensis (etiam Caesalpinia echinata) vocatur. Notissimum est Brasiliam silvas habere multas, quae per areas maximas extenduntur, praecipue in septentrionali regione ubi inter eas maxima Silva Amazonica est sita. Brasilia quoque magnam cum mari limitem habet, plus quam septem milia chiliometrorum, pulcherrimorum litorum plenam, inter ea urbis fluminensis litora praeclara sunt. Forsitan Ipanema litus praeclarissimum est, quoniam Antonius Carolus Iobim, ilustrissimus Brasiliensis compositor musicusque, clarissimum carmen "Puella Ipanemensis" (Lusitane: Garota de Ipanema) composuit. Caput Brasiliae usque ad annum 1763 fuit Soteropolis; deinde usque ad 1960 Urbs Fluminensis; posthac est Urbs Brasilia (Lusitane: Brasília). Incolae circiter 184 milliones sunt, area 8,511,965 km² patet.
[recensere] Historia[recensere] OriginesIn Brasiliae praesentibus limitibus, pleraeque indigenarum tribus ex anno 1500 terram incolentes e prima migrantium unda e Septemtrionali Asia (Siberia) ortae esse putantur, qui Beringianum terrenum pontem exeunte ultima Aetate Glaciali, circa 9000 a.C.n., transivisse putantur. Europaeis advenientibus, hodiernae Brasiliae territorio amplius 2000 nationum et tribuum erant et omnium incolarum aetimatio trium milionum Amerindorum erat. Aliquantum prisca linguistica recensio 188 vivas Autochthonicas linguas cum 155 000 totalium locutorum invenit. Die 18 Ianuarii anni 2007, Opus Fundatum Nationale Indii (Lusice; Fundação Nacional do Índio) 67 dissimilium incontactarum tribuum in Brasilia praesentiam, plus 40 ex anno 2005, firmavisse retulit. Cum hac additione, Brasilia maximum populorum incontactorum numerum in mundo habere nunc firmata est, vel magis quam insula Nova Guinea. Anno 1500 Lusis adventis, Amerindi plerique seminomadicae tribus erant, praesertim litus iuxta ripas maximorum fluminum incolentes. Dispar Christophoro Columbo qui in Indias Orientales advenisse putavit, Lusi, per Valascum de Gama, in Indiam per tramitem Oceani Indici iam advenerant cum in Brasilia advenerunt. Nihilominus, vox índios ("Indi") statuta est ad designandas Novi Mundi gentes et adhuc lingua Lusitana ea hodie utitur, dum gentes Indiae indianos Luse ad duos populos discernendos nominantur. In principio, Europaei autochthones bonos silvestres vidit et mixtura generum incolarum statim coepit. Tribuum bellum, cannibalismus et persecutio caesalpiniae echinatae ob suum rubrum pigmentum Lusos ut Amerindi civilizandi esset convicerunt. [recensere] ColonizatioIn principio Lusitania minime Brasiliae intererat, praecipue ob magna lucra per commercium cum Indosina consecuta. Post annum 1530, Lusitana Corona Archegiarum Hereditariarum (Lusice; capitanias hereditárias) systema ad certe occupandam novam coloniam instituit, et serius defectas archegias directe dominavit. Quamquam temporariae commerciales stationes conditae sunt ad caesalpiniam echinatam colligendam, qua pigmento utebantur, cum perpetua catoecese industria sacchari officinarum et sua intentiva labor instituta est. Aliquot coloniae praeter litus conditae sunt inter quas coloniale caput, Soteropolis (Lusice; Salvador), anno 1549 in Sinu Omnium Sanctorum Septemtrione et Urbs Fluminensis (Lusice; Rio de Janeiro) Martio anni 1567 Meridie condita. Lusi coloni oeconomiam in agriculturalium opium productione fundatam adoptaverunt quae ex Europa exporata est. Saccharum longissime maximi ponderis productum facta est usque ad ineuns saeculum XVIII. Quamquam Brasilianum saccharum ob suam qualitatem clarum fuit, industria crisi obviam per saecula XVII et XVIII ivit cum Batavi et Galli saccharum in Antillis, Europae propioribus sitis, producere coeperunt quod sacchari pretia minuere fecit. Per saeculum XVII, privati exploratores ex archegia Paulistana, hodie Vexillarii (Lusice; Bandeirantes) nominati, exploraverunt et Brasilianos limites expanderunt praecipue dum in intestinas tribus impetus fecerunt ut Brasiliani autochthones in servitutem redacti sint. In saeculo XVIII, Vexillarii aurea et adamantina deposita in hodierna Fodinarum Generalium civitate invenerunt. Harum fodinarum usurpatione praecipue usa est Regia Lusitanica ut Imperii Globalis expansioni et servationi et sumptuoso victui in continente pecunia suppeditaretur. Modus quo his depositis Corona Lusitana et potentes locales manus usurpaverunt, nihilominus, colonialem Brasiliam immoderatis vectigalibus oneravit. Aliquot populares motus pro independentia contra vectigalia a coloniali gubernatione instituta surrexerunt, velut Dentiextrahi (Luse; Tiradentes) anno 1789, sed secessionistici motus crebro ab auctoritatibus regentis colonialis regiminis repulsi sunt. Aurea productio circa exeuns saeculum XVIII declinavit, dum Brasiliani continentis relativae stagnationis periodos incipiebat. Brasiliana colonialis oeconomia Amerindis et Africis servis valde usa est. Adversus vicinas Hispanicas possessiones in America Meridionali, Lusitana Brasiliae colonia territorialem, politicam et linguisticam integritatem ob Lusitanici administrativi conaminis actionem servavit. Quamquam aliae nationes, praesertim Batavica et Gallica potentiae, per Lusitanicae rectionis tempus coloniam minabantur, auctoritates populusque ultimatim in limitibus protegendis ex extraneis impetibus bene successerunt. Lusitania adhuc aurum argentumque versus Brasiliam missura fuit, mirabilis moris colonialis inversio ut coloniae integritas protegeretur. [recensere] ImperiumAnno 1808, Lusitanus regius comitatus, e Neapolionicis copiis quae Lusitaniam invaserant fugiens, se Urbe Fluminensi consedit, quae Lusitanicae gubernationis et totius Imperii Lusitanici sedes facta est, quamquam extra Europam locata. Urbs Fluminensis Lusitanici Imperii caput ex anno in 1815 fuit. Postea, Regnum Foederatum Lusitaniae, Brasiliae et Algarbiarum (1815-1825) creatum est cum capite in Olisipone. Regresso in Lusitaniam Ioannes VI anno 1821, eius apparenter heres Petrus Brasiliani regni procurator in Regno Foederato Lusitaniae, Brasiliae et Algarbiarum factus est. Post politicarum rerum controversiarumque seriem, Brasilia independentiam e Lusitania die septitamo Septembris anni 1822 consecuta est. Die 12 Octobris anni 1822, Dominus Petrus primus Imperator Brasiliae factus est, Kalendis Decembribus anni 1822 coronatus. Lusitania Brasiliam independentem nationem anno 1825 agnosceret. Anno 1824, Petrus Concilium Constituens clausit, corpus "libertatem periclitari" asserens. Petrus tunc constitutionem secundum Lusitanam (1822) et Gallicam (1814) produxit. Indirecta comitia definivit et legisferum, exsecutivum iudicialemque gubvernationis ramos creavit, nihilominus, quoque quartum ramum, "potestatem moderatam", ab Imperatore possessum addidit. Petri gubernatio oeconomice administrativeque inefficax consideratus est. Politicae pressiones Imperatorem se abdicare die septimo Aprilis anni 1831 postremo fecerunt. In Lusitaniam regressus est quinquennem filium Petrum II post relinquens. Usque donec Petrus II maturus fuit, Brasilia a regni procuratoribus ex anno 1831 ad 1840 gubernata est. Regni procurationis periodos turbulenta et numerosis localibus tumultis notata fuit, incluso tumulto Maleorum (Lusice; Revolta dos Malês), maxima urbana rebellione servorum in Americis, quae in Bahia anno 1835 accidit. Die 23 Iulii anni 1840, Petrus II Imperator coronatus est. Eius gubernatio substantiali caffeae exportationum incremento, Bello Tripli Foederis et servorum commercii ex Africa anno 1850 fine notata est, quamquam servitudo in Brasiliano territorio solum anno 1888 aboleretur. Per Eusebii de Queirós legem, Brasilia servos ex Africa anno 1850 importare desivit. Servitudo omnino anno 1888 relicta est, quod Brasiliam ultimam nationem servitudinem Americarum prohibentem fecit. Demum servitudine abolita, magna Europaeorum immigrantium affluentia evenit. Per decennium 188, imperatorialis dominium super domesticam politiam deteri coeperat ob crises cum Ecclesia Catholica, Exercitu et servos tenentibus. Respublicanus motus paulatim firmabatur. Dominantibus ordinibus non diutius opus erat ut Imperium eorum desideria protegeretur qui penitus servitudinis abolitionem passi sunt. Vere, imperialis centralizatio contra eorum cupiditatem pro locali autonomia erat. Anno 1889, Petrus II abdicatus et Respublicanum systema in Brasilia adoptatum erat. Postremo, Imperium reapse collapsum est per subitaneam conversionem rerum. [recensere] RespublicaPetrum II die 15 Novembris anni 1889 respublicana militaris conversio rerum a summo praefecto Deodoro da Fonseca ducta dimisit, qui de facto primus praeses per militarem ascensionem factus est. Natio Res Publica Civitatum Foederatarum Brasiliae nominata est. De anno 1889 ad 1930, dominantes civitates Sancti Pauli et Fodinarum Generalium possessionem praesidentiae alternaverunt. Commissio militaris dominium anno 1930 cepit. Gaetulius Vargas munus aliquanto post adeptus est et se dictatorialem moderatorem usque ad annum 1945 tenuit. Denuo electus est anno 1951 et in munere usque ad suam mortem voluntariam anno 1954 perseveravit. Post annum 1930, succesivae gubernationes industriale agriculturaleque incrementum et vastorum intestinorum Brasilianorum evolutionem continuaverut. Iuscelini Kubitschek muneris anni (1956-1961) politicae petitionis sententiola "50 anni in 5" (Lusice: 50 anos em 5) notati sunt. Exercitus munus in Brasilia in subitanea conversione rerum anno 1964 cepit, et in potestate usque ad Martium anni 1985´mansit, cum in calamitate collapsus est propter politicas pugnas inter regimen et Brasilianas manus lectas. Anno 1967 civitas Respublica Foederativa Brasiliae nominata est. Velut Brasiliani regiminis mutationes annis 1889, 1930 et 1945 inter se contendentes politicas vires produxit et divisiones in exercitu causavit, sic quoque regimen anni 1964 mutavit. Democratia denuo anno 1988 constituta est quo praesens Constitutio Foederalis promulgata est. Fernandus Collor de Mello primus praeses populare suffragio vere electus post militare regimen fuit. Fernandus Collor Martio anni 1990 munus cepit. Septembre anni 1992, Congressus Nationalis Fernandi Collor accusationi suffragatus est post scandalorum instrumentis communicationis socialis inventorum sequentiam. Praeses vicarius, Ithamar Franco, praesidatum adrogavit. Cum Ministri Fiscalis illius temporis, Fernandi Henrici auxilio, Ithamaris Franco administratio oeconomicum involucrum Consilium Regalis (Luse; Plano Real) implevit, quod novam monetam temporaliter parem Statunitensis dollarii, regalem (Luse; real) continuit. In comitiis diei 3 Octobris anni 1994, Fernandus Henricus Cardoso participavit et vicit, anno 1998 electus. Brasiliae praesens praeses Ludovicus Ignatius Lula da Silva, anno 2002 et denuo anno 2006 electus, est. [recensere] Gubernatio et politiaBrasiliana Foederatio in unione trium autonomicarum politicarum rerum fundatur quae sunt: Civitates, Communia et Districtum Foederale. Quarta res e supra nominata consociatione orta est: Unio. hierarchia inter politicas res non est. Foederatio in sex fundamentalibus principiis statuitur quae sunt: suverenitas, civitas et dignitas populi, socialis valor laboris, ius libere negotiandi, et pluralismus politicus. Classici tripartiti Gubernationis rami (exsecutivus, legisfer et iudicialis sub inspectionis et aequilibrii systemate), Constitutione formaliter instituuntur. Exsecutivus et legisfer in totis politicis rebus seorsim disponuntur, dum iudicialis solum in foederali et civitatis gradibus disponitur. Omnes exsecutivi legisferisque ramorum sodales directe eliguntur. Iudices et alii iudiciales officiales designantur postquam ingressionis probatio sustineatur. Suffragium 18 annos natis et maioribus obligatorium est. Quattuor politicae factiones inter aliquas minores excellunt: Factio Operariorum (PT), Factio Socialis Democratiae Brasiliensis (PSDB), Factio Motus Democratici Brasiliensis (PMDB) et Democratae (antiqua Factio Frontis Liberalis -PFL). Fere omnia gubernationalia administrativaque munera auctoritates et sedes Exsecutivo affiliatae exsequuntur. Forma gubernationis democratica res publica cum praesidiali systemate. Praeses dux civitatis et dux gubernationes Unionis simul est et per quadriennium eligitur cum possibilitate ut denuo per alium quadriennium eligatur. Praesens praeses Ludovicus Ignatius Lula da Silva est. Die 27 Octobris anni 2002 electus est et denuo die 29 Octobris anni 2006. Praeses Ministros Civitatis nominat, ad gubernandum adiuvantes. Singulum legisferum consilium in singula politica re praecipuus legum fons in Brasilia est. Congressus Nationalis Brasiliae Foederationis bicamerale parlamentum est, in Camera Nomothetarum Brasiliae et in Senatu Foederali consistens. Iudiciales auctoritates sua iurisdictionalia munera fere solum exsequuntur. [recensere] Urbes Principes
[recensere] ReligioBrasilia maxima civitas est religionis Catholicae Romanae: 74% incolarum Catholici Romani sunt. Protestantes, cuius numerus nuper crevit, sunt hodie circiter 15%. [recensere] Brasilienses Clari
[recensere] ProvinciaeBrasilia est divisa in viginti-sex provincias (Lusitane: estados), plus unum pagum foederale ubi Brasiliae caput, Brasilia quoque vocata, sita est. Provincia quaeque caput suam habet et in urbibus est divisa, quarum numerus a quindecim (in Roraima) usque ad 853 (in Fodinis Generalibus) variat. Figura I {?} omnes provincias monstrat, quae infra discriminantur:
[recensere] Consociationes Brasilienses PediludiiConsociationes Brasilienses Pediludii sunt:
[recensere] Notae[recensere] Nexus externi
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||