Arca ferramentorumLinguis aliis
|
Berolinum
Dea Berolina stat in foro Alexandri (Alexanderplatz)
Berolinum[1], (-i, n.; Theodisce Berlin) est urbs maxima Germaniae, caput Rei publicae foederalis Germaniae, caput etiam Archidioecesis Berolinensis. Incolarum (qui "Berolinenses" vocantur) sunt circa 3 500 000. Berolinum et urbs et terra foederalis (Land) in duodecim regiones (Bezirke) divisa anno 1230 circiter condita est. Haec urbs opulentissima habet universitates quattuor, odeia tria, orchestra symphonica duo, ecclesias, theatra, scholas, gymnasia, balnea innumera. Commercium fit per vias stratas et quidem maximas, per ferroviarium, per metropolitanam, per carros omnibus vehi volentibus accommodatos et vi aut electrica aut petrolei impulsos. Incolae originis Teutonicae fidem aut nullam aut Christianam sectae Lutheraneae maxima ex parte confitentur; Polonicae, quorum non pauci sunt, Catholicam Romanam; Hebraicae, Iudaicam; Turcicae atque Arabicae, quorum forsitan vel plures, Musulmanicam.
[recensere] GeographiaBerolinum in ea parte Germaniae, quae ad orientem solem vergit, 70 circiter chiliometra abest a Polonia. Urbs tota circumdatur provincia Brandenburgensi. Sita est ad ripas fluviorum Sprehae Hevellaeque inter lacum Moeggelium, lacum Vannium, lacum Tegelium. Colles habet non septem quidem, sed tamen aliquot, quorum altissimus est mons Diaboli Castris Carlottianis-Vilmersdorfio in regione IV, qui mons quasi Testaceus consistit in ruinis urbis bello funditus obrutae. De regionibus vide infra. [recensere] Commeatus
Ferrivia strataria in orientali urbis parte
[recensere] HistoriaSaeculo octavo, tribus Slavonicae incoluerunt omnes Germaniae partes inter Albim et Viadram flumina. Hevellani autem (qui Germanice Heveller nominantur) habitabant ad ripas Hevellae fluvii, qui nunc ab indigenis Havel appellatur, quorum oppidum unum erat Brennabor nostra aetate Brandenburg dictum. Sprevani vero vel vulgo Sprewanen habitabant ad ripas Sprevae fluvii Berolinensibus nomine Spree dilectissimi. Sprevanorum oppida Spandovium erant et Berolinum, cuius urbis nomen olim Latine Berolina reddebatur. Berolina illa aedificata erat orbe vallo muroque cincto, quod oppidi genus Germanice appellatur Rundling velut rotundianum. Nomen ipsum oppiduli prisci originis Slavonicae esse constat, ut Berolinum a radice Slavonica berl- aut birl- dictum esse videatur, qua paludes significabantur. Oppida gemella Berolinum Coloniaque in insula Sprevae fluminis sita ante annum 1237 condita sunt. Inde ab anno 1307 in unam civitatem coniuncta Berolini solius nomine appellantur. Saeculo XV, viri nobiles ex gente Hohenzollern nati marchiones Brandenburgenses facti sunt, quorum sedes erat Berolinum. Ea gens postea ad dignitatem electoralem Sacri Imperii Romani, tum ad summam rerum regni Borussici, denique saeculo XIX ad principatum totius Germaniae ascendit urbe una cum domo illa semper crescente, ut anno 1871 caput Germaniae fieret. Berolinensium multitudo identidem aucta est hominibus, qui aut propter libertatem fidei in Borussia concessam aut ut laborarent sedes suas illuc transtulerunt. Primum enim Elector Magnus saeculo XVII vix exacto Gallis principatum suum patefecit, qui propter fidem reformatam a rege Gallorum opprimerentur. Secuti sunt saeculo XVIII Frisii Saxonesque ex Hollandia nati Bohemique, saeculo XIX Poloni, saeculi XX decenniis primis Hebraei ex Polonia Livoniaque orti, post bellum alterum per totum orbem terrarum gestum Turcae Arabesque. Cum in Germania Adolpho Hitlero duce caterva eorum qui cum partibus nationalibus socialisticis facerent, rerum potita esset, ex urbe antea artibus industria scientiisque florentissima ingens numerus eorum expulsus est, quorum opere auctoritas dignitasque urbis steterat. Hac in civitate in gremium monstrorum commutata duces partium nationalium socialisticarum consilium illud crudelissimum ceperunt, ut populum Hebraeorum totum ad internecionem oblitterarent. Mox autem bello a Germanis commisso Berolinum anno 1945 a victoribus deletum occupatumque est et gentes oppressae liberatae sunt. Urbs igitur restituta usque ad annum 1990 erat omnis divisa in partes quattuor, quarum unam occupabant Sovietici, aliam Briti, tertiam Galli, quartam, qui ipsorum lingua Americani, nostra cives Civitatum Foederatarum Americae appellantur. Pars Sovietica et partes occidentales muro ab illa seiunctae lingua, institutis, legibus inter se differebant. →Murus Berolinensis Inde ab anno 1990 una cum libertate Berolini integritas restituta est. Praeses cancellariusque Germanorum sedes et militiam suam Berolinum reduxerunt, unde his annis Horatio Koehlero praeside Angela Mercelia cancellaria rem publicam Germanorum gubernat. [recensere] Cultus[recensere] Loca aedificia monumenta musea animadversione digna
Ecclesia Cathedralis Berolini
[recensere] Societates mercantilesBerolinum est Societatis Ferriviariae Germanicae caput. [recensere] Incolae noti
[recensere] Nati sunt
[recensere] Mortui sunt
[recensere] Regiones
[recensere] Pinacotheca
[recensere] Vide etiam[recensere] Notae[recensere] Nexus externi
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||