|
|
Benedictus de Nursia
Sanctus Benedictus de Nursia (circa 480–circa 547) pater monachorum occidentalium, Nursiae natus est circa annum 480, cum geminae eius Scholastica. Pater erat notus vir Romanus, eiusdem civitatis, et in pueritia certe gavisus est omnia bona illae provinciae. Romam missus ad studios faciendum, vidit vacuitatem pompae mundi. Fugit in Sublaqueum, et ibi vixit vitam magnae paupertatis in caverna, vestito a monacho Romano, qui etiam ei cibum dedit, in habitu monastico. Tribus annis ibi in silentio vivens, Deo arctius se univit, et sibi virtutem vicit. Cum iam fulsit sanctitate, electus est in abbatum monasterii localis; sed ibi eius disciplina non placuit monachis, et tentaverunt eum veneficare. Fugiens, reversit in cavernam, sed multi, desiderantes vitam austeram et devotam sequi, secuti sunt et eum, et ibi duodecim parvos monasterios erexit et ibi conscripsit suam sanctam regulam, quae usque ad hodie adhibitur a milies monachorum per totam orbem. Sua regula nota est pro temperantia : non quaerit mortificare monachos super ordinem, sed bene sciens naturam humanam, quaerit personam formare per vias orationis, laboris, et obedientiae. Vita Sancti Benedicti non omnibus placuit, et vari invidiosi de eius fama, quaesierunt eum diffamare. Non volens eis respondere, emigravit in Montem Casinum, ubi novum monasterium fundavit, et ubi monachi Benedictini adhuc vivunt. Ibi mortuus et sepultus est, et honoratur a multis filiis spiritualibus, et a tota ecclesia, tam in oriente quam in occidente.
Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Fulgens Radiatur die 21 Martii 1947 millesimo quadringentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.
De vita sancti Benedicti scripsit [[Gregorius Magnus] in secundo et quarto libro Dialogorum.
- Anselm Grün, Benedikt von Nursia, Freiburg in Breisgau 2006 ( Germanice)
|