Arca ferramentorumLinguis aliis
|
AlcoholAlcohol (-is, n.)[1] (veri similiter a nomine Arabico الكحل al-kuḥl) est liquor sine odore vel colore. Ebrios facit homines et animalia. Formula chemica structurae simplex est (R-OH). Destillatione proportio alcoholis in temeto augeri potest.
[recensere] EtymologiaCertum est nomen alcoholis e lingua Arabica ortum esse. A quo vocabulo adhuc ambigitur. Plerique autem credunt ab الكحل al-kuḥl derivatum esse. Hoc nomine Arabes pulverem nigrum subtilem appellabant, quo palpebras pingere solebant, quique e stibio sublimato conficiebatur. Inde apud Europaeos alcohol pulverem subtilem non tantum stibii, sed cuiusvis substantiae siccae notabat. Quam significationem postea Paracelsus amplificavit ut partem subtilissimam purissimamque, i.e. essentiam, alicuius substantiae notaret, quam sublimando vel destillando parari poterat. Cuius in operibus praeter 'alcool antimonii' (i.e. stibii) saepissime et 'alcool vini' legitur. [recensere] Alia nominaAlia nomina sunt:
[recensere] Exempla[recensere] Vide etiam[recensere] Notae
|