Arca ferramentorum |
Iuventus Hitleriana
Iuventutis Hitlerianae vexillum cum svastica
Iuventus Hitleriana (Germanice: Hitler-Jugend), sodalitas omnium puerorum Germanicorum sanguinis qui aestimabatur puri a magistratibus Hitlerianis constituta erat. Omnes paene iuvenes Germani Adolfo Hitlero duce urgebantur, ut participes Iuventutis Hiterlianae fierent. Primum aliae compages iuvenum exempli gratia ecclesiarum christianarum iam erant, sed tum omnes aliae iuvenum compages prohibitae sunt etiam quae a parte politica "dextra", ut ita dicam, erant. Etiam papa Benedictus XVI nonnullis annis sodalis Iuventutis Hitlerianae erat. Iuventus Hitleriana pars "totalitariae" rei publicae Hitlerianae sive "fascismicae" fuit.
[recensere] De structuraPueri inter novem et quattuordecim annos nati in "grege Germanico iuvenum" (Germanice: deutsches Jungvolk) complecti sunt et puellae in "foedere puellarum iuvenum" (Germanice: Jungmädelbund), sed pueri inter quattuordecim et duodeviginti annos nati in "Iuventute Hitleriana" (Germanice: Hitlerjugend/HJ) et puellae in "foedere puellarum Germanicarum" (Germanice: Bund deutscher Mädel/BDM) complecti sunt. [recensere] De ductu1931-1940 Baldurus von Schirach, qui "dux iuventutis imperialis NSDAPae" (Germanice: Reichsjugendführer der NSDAP) et praeterea ab anno 1933 "dux iuventutis regni Germanici" (Germanice: Jugendführer des Deutschen Reiches) fuit, Iuventuti Hitlerianae praestitit. Inter annum 1940 et 1945 Arthurus Axmann dux Iuventutis Hitlerianae fuit. [recensere] De numero membrorumAnno 1932: 100 000 sodales [recensere] Vide etiam
|