Abecedarium Graecum

Abecedarium Graecum
Α α Alpha Β β Beta
Γ γ Gamma Δ δ Delta
Ε ε Epsilon Ζ ζ Zeta
Η η Eta Θ θ Theta
Ι ι Iota Κ κ Cappa
Λ λ Labda Μ μ My
Ν ν Ny Ξ ξ Xi
Ο ο Omicron Π π Pi
Ρ ρ Rho Σ σ ς Sigma
Τ τ Tau Υ υ Ypsilon
Φ φ Phi Χ χ Chi
Ψ ψ Psi Ω ω Omega
systema numerale
αʹ 1 ιʹ 10 ρʹ 100
βʹ 2 κʹ 20 σʹ 200
γʹ 3 λʹ 30 τʹ 300
δʹ 4 μʹ 40 υʹ 400
εʹ 5 νʹ 50 φʹ 500
ϝʹ ϛʹ στʹ 6 ξʹ 60 χʹ 600
ζʹ 7 οʹ 70 ψʹ 700
ηʹ 8 πʹ 80 ωʹ 800
θʹ 9 ϙʹ ϟʹ 90 ϡʹ 900

Abecedarium sive alphabetum Graecum est systema linguae Graecae scribendae.

Index

[recensere] Historia

Alphabetum Graecum e Phoenicico ortum esse satis constat. Quod e litterarum nominibus et ordine patet. De tempore adoptationis adhuc lis est, sed plerique putant hoc factum esse prima parte octavi a.C.n. saeculi. Quo enim tempore inscriptiones Graecae antiquissimae scriptae sunt, litteris cum Phoenicicis eiusdem temporis congruentibus.[1] Abecedarium Graecum fuit primum, quod litteras pro sonis vocalibus induxit.

Antiquissima inscriptio nunc habetur ea quam invenerunt Gabiis, in situ archaeologico qui dicitur Osteria dell'Osa. Hanc inscriptionem, quae dicit ΕΥΛΙΝ vel ΕΟΛΙΝ, scriptam esse putant circiter annum 775 a.C.n.[2]

Tabula Marsilianensis anno fere 675 a.C.n. inscripta, cum abecedario Etrusco archaico (a dextra ad sinistram legendo), quod est alphabeto Graeco rubro Euboeensi quasi consimile.
Tabula Marsilianensis anno fere 675 a.C.n. inscripta, cum abecedario Etrusco archaico (a dextra ad sinistram legendo), quod est alphabeto Graeco rubro Euboeensi quasi consimile.

Veterrimum abecedarium completum nobis dat tabula anno fere 675 a.C.n. inscripta et prope urbem cui nomen est Marsiliana d’Albegna in Etruria inventa. Hoc abecedarium Etruscum archaicum (a dextra ad sinistram scriptum) consimile est alphabeto Graeco rubro (vide infra) Euboeensi, at ordinem Phoenicicum, necnon litteras obsoletas Ξ, Ϻ (san) et Ϙ (coppa) suo quamque loco conservat.

Distributio abecedariorum Graecorum epichoriorum secundum Kirchhoff (1887).
Distributio abecedariorum Graecorum epichoriorum secundum Kirchhoff (1887).

Iam a prima origine varia abecedaria Graeca epichoria (i.e. localia) in usu erant. Secundum Adolfum Kirchhoff (1887)[3] tres species adhuc distinguuntur praecipuae, quae a tabula in eius libro inclusa caerulea, viridis et rubra appellantur. Kirchhoff abecedaria distinguebat ex usu et ordine litterarum Ξ, Φ, Χ et Ψ.

  • Abecedaria viridia vel primitiva adhibebantur in insulis Creta, Melo, Thera et eius colonia Cyrene. Ea litteras Φ, Χ, Ψ omnino omittebant, aut interdum Ψ pro [ks] utebantur.
  • Abecedaria rubra vel occidentalia adhibebantur in ipsa Graecia (Attica, Argolide, Megaride, Corintho, Aetolia et Epiro excepta), in insulis Euboea, Cephallenia et Ithaca, et coloniis Graecis in Italia et Sicilia conditis (Corinthi coloniis exceptis). In his abecedariis Ξ omittebatur, at Χ, Φ, Ψ (hoc ordine!) = [ks], [ph], [kh]; sonus [ps] scribebatur ΦΣ aut ΠΣ. Ex his Etruscum quoque abecedarium et Latinum ortum est.
  • Abecedaria caerulea vel orientalia adhibebantur in Ionia, Aeolide, Attica, Argolide, Megaride, Corinthi territorio cum coloniis, Aetolia, Epiro et insulis Aegaeis (Euboea, Creta, Melo et Thera excepta). In his abecedariis Ξ = [ks] et Φ, Χ, Ψ (hoc ordine!) = [ph], [kh], [ps], ut etiam in abecedario classico.
    • Abecedaria subcaerulea, quae sunt subspecies caeruleorum, adhibebantur in Attica et insulis Salamine, Aegina, Thaso, Paro, Naxo et Ceo. In his abecedariis Ξ et Ψ non adhibebantur, sed vice eorum ΧΣ = [ks], ΦΣ = [ps].

Ex omnibus Graecis tantum Cypriotae abecedario non utebantur, quippe qui antiquo suo syllabario uti pergerent, usque ad quartum fere saeculum, cum abecedarium Ionicum adoptaverunt.

Abecedaria Graeca archaica distribui quoque possunt ex usu litterarum Σ (sigma) aut Ϻ (san) quas duas ex alphabeto Phoenicico adoptaverant ad sonum [s] notandum. Pleraeque civitates unam tantum ex his eligerunt. Sic Ϻ (san) invenitur in omnibus inscriptionibus abecedario viridi scriptis, praeterea inter caeruleo utentes adhibebatur a Corinthiis et eorum colonis, et ab Aetolis et Epirotis. Inter rubro utentes Ϻ (san) habebant Achaei et eorum coloni, et Ithacenses et Cephallenes. Contra Euboeenses Ϻ (san) noverant, sed non adhibebant, litteram Σ (sigma) praeferentes, ut omnes paene ceteri. Apud Iones Asianos littera Ϻ (san) etiam tam insolita erat ut ex abecedario omnino exciderit.

Sextum sub saeculum a.C.n. in Ionia littera Η (eta), quae prius [h] notabat, in vocalem conversa est ut posthac sonum [ɛː] notaret (qui antea litterā Ε (epsilon) notatus erat). Praeterea nova littera Ω (omega) facta est quae sonum [ɔː] notaret (qui antea litterā Ο (omicron) notatus erat). Ultimum additamentum abecedarii Ionici fuit littera Ϡ (sampi), quae breviter in usu erat ad eum sonum notandum (fortasse [ʃ]), qui postea in [ss] conversus est. Quo converso sampi retinebatur tantum ad numerum 900 notandum. Eodem modo litterae Ϝ (digamma) et Ϙ (coppa) ceteroqui obsoletae conservabantur ad numeros 6 et 90 notandos.

Anno 403/2 a.C.n. hoc abecedarium Ionicum Athenis quoque publice introductum est, ubi iam antea privatim et ad litteras scribendas in usu erat. Quod quarto saeculo a.C.n. ceterae quoque omnes civitates Graeciae adoptaverunt.

Alphabetum Graecum classicum, XXVII litteras habens, formatum est saeculis V a.C.n.IV a.C.n. Hodiernum abecedarium Graecum XXIV litteras habet. Directio scripti est a sinistra ad dextram.

Litterae alphabeti Graeci etiam pro signis numerorum adhibentur.

[recensere] Alphabetum Graecum

Littera Nomen Pronuntiatio Congrua littera Phoenicica Translitteratio ex Graeco in Latinum
Graece Latine Antiqua Hodierna Antiqua Hodierna
Α α ἄλφα Alpha [a] [aː] [a] Aleph 'Aleph a a
Β β βῆτα Beta [b] [v] Beth Beth b v
Γ γ γάμμα Gamma [g] [ʝ] ante [e̞] sive [i];
[ɣ] alterum
Gimel Gimel g gh, g, y
Δ δ δέλτα Delta [d] [ð] Daleth Daleth d d, dh
Ε ε ἔ, ἐψιλόν Epsilon [e] [e̞] He He e e
Ζ ζ ζῆτα Zeta [dz], postea [zː] [z] Zayin Zain z z
Η η ἦτα Eta [ɛː] [i] Heth Heth e, ē i
Θ θ θῆτα Theta [tʰ] [θ] Teth Teth th th
Ι ι ἰῶτα Iota [i] [iː] [i], [j] Iodh Iodh i i
Κ κ κάππα Cappa [k] [c] ante [e̞] or [i];
[k] alterum
Kaph Kaph k k
Λ λ λάμβδα Labda [l] [l] Lamedh Lamedh l l
Μ μ μῦ My [m] [m] Mem Mem m m
Ν ν νῦ Ny [n] [n] Nun Nun n n
Ξ ξ ξῖ Xi [ks] [ks] Samech Samech x x, ks
Ο ο ὄ, ὀμικρόν Omicron [o] [o̞] Ain 'Ain o o
Π π πῖ Pi [p] [p] Pe Pe p p
Ρ ρ ῥῶ Rho [r], [r̥] [r] Res Res r (: rh) r
Σ σ
ς
(finalis)
σῖγμα Sigma [s] [s] Sin Sin s s
Τ τ ταῦ Tau [t] [t] Tav Tav t t
Υ υ ὔ, ὐψιλόν Ypsilon [u] [uː], postea [y] [yː] [i] Vav Vav u, y (inter consonantes) y, v, f
Φ φ φῖ Phi [pʰ] [f] origo disputanda est ph f
Χ χ χῖ Chi [kʰ] [ç] ante [e̞] vel [i];
[x] alterum
ch ch, kh
Ψ ψ ψῖ Psi [ps] [ps] ps ps
Ω ω ὦ, ὠμέγα Omega [ɔː] [o̞] Ain 'Ain o, ō o

Litterae nonnullae aliam pronuntiationem habebant tempore ante classica (i.e. ad saecula VIV a.C.n.) vel in non Atticis varietatibus linguae Graecae.

[recensere] Symbola et litterae archaicae

Illae litterae non sunt pars abecedarii Graeci typici, sed exsistebant tempore ante classica vel in varietatibus nonnullis linguae Graecae. Litterae digamma, koppa, et sampi etiam pro denotatione numerorum adhibebantur.

Littera Congrua littera Phoenicica Nomen Translitteratio ex Graeco in Latinum Pronuntiatio
apud Vicipaediam Lingua Graeca archaica Lingua Graeca classica
F ϝ Vav Vav Digamma ϝαῦ δίγαμμα v, 6 [w]
Heth Heth Spiritus asper h [h]
᾿ Heth Heth Spiritus lenis
ϟ Tsade Tsade San σάν σάν s, 90 [s]
Ϙ ϙ Koph Koph Koppa ϙόππα[4] κόππα q, 90 [q]
ϡ Tsade Tsade Sampi σαμπῖ[5] δίσιγμα[6] 900

[recensere] Ligaturae

Ligatura Litterae Nomen Translitteratio ex Graeco in Latinum Pronuntiatio
apud Vicipaediam in lingua Graeca mediaevali
ϛ στ Stigma st [st]

[Hic addenda: aliae ligaturae multae]

[recensere] Combinationes litterarum et diphthongi

Litterae Pronuntiatio Translitteratio Latina
Archaica Classica Hodierna
[aːɪ] [aː] [a] a
αι   [aɪ] [e̞] ae
ει [eɪ] [eː] [i] i
[ɛːi] [ɛː] [i] e
οι   [oɪ] [i] oe, i (finalis)
υι   [yɪ] [i] ui
[ɔːɪ] [ɔː] [o̞] o
αυ   [aʊ] [av] ante vocalem seu consonantem sonantem;
[af] ante sonum surdum
au, av
ευ   [eʊ] [e̞v] ante vocalem seu consonantem sonantem;
[e̞f] ante sonum surdum
eu, ev
ηυ   [ɛːʊ] [iv] ante vocalem seu consonantem sonantem;
[if] ante sonum surdum
eu
ου [oʊ]
[oː]
[uː] [u] u, ou
γγ*   [ŋg] [ŋg] in dicto formale (ad [ŋɟ] palatalisatur ante [e̞] seu [i]),
sed saepe reductur ad [g] (palatalisatur ad [ɟ] ante [e̞] seu [i]);
etiam pronuntiatur [ŋɣ] in contextibus nonnulis (palatalisatur ad [ŋʝ] ante [e̞])
ng
γκ*   [ŋk] [g] in initio verbi (ad [ɟ] palatalisatur ante [e̞] seu [i]);
[ŋg] alterum (ad [ŋɟ] palatalisatur ante [e̞] seu [i]),
sed saepe reductur ad [g] (ad [ɟ] palatalisatur ante [e̞] seu [i])
nc, nk
γξ*   [ŋks] [ŋks] nx, nks
γχ*   [ŋx] [ŋç] ante [e̞] seu [i];
[ŋx] alterum
nch, nkh
μπ - - [b] in initio verbi;
[mb] alterum, sed saepe reductur ad [b]
mp
ντ - - [d] in initio verbi;
[nd] alterum, sed saepe reductur ad [d]
nt

* Docti nonnulli opinantur [ŋ] (agma) phonema distincta est.

[recensere] Usus in aliis linguis

Abecedarium Graecum in multis aliis linguis adhibitum est. Qui linguam Etruscam scribebant forma quadam occidentali usi sunt, litteras viginti et sex comprehendenti, cum san et koppa, omega autem nondum inventa (vide imaginem tabulae Marsilianensis). Idem abecedarium in aliis linguis Italicis antiquis adhibebatur, sed cum mutationibus nonnullis. In lingua Osca additae sunt 𐌚 ("f"), 𐌞 ("ū") et 𐌝 ("ī"), omissae Θ Φ Χ Ξ Ψ; in lingua Latina addita est G, omissae sunt Θ Ξ Ϻ (san) Φ Ψ (vide etiam Abecedarium Latinum). Qui linguam Copticam scribebant vel septem vel octo litteras, e scriptura Aegyptia extractas, ad abecedarium Graecum addiderunt (vide etiam Abecedarium Copticum); qui Bactrianam, sermonem Iranicum, scribebant litteram unam addiderunt. Simili modo abecedaria Gothicum, Armenium, Georgicum, Glagoliticum, Cyrillicum de alphabeto Graeco originem ducunt.

[recensere] Litterae pro aliis linguis inventae

Imago Typus Lingua Nomen Translitteratio Pronuntiatio
apud Vicipaediam in lingua nativa in lingua Graeca
𐌚 Osca f [f]
𐌞 Osca ū [uː]
𐌝 Osca ī [iː]
G g Latina G ge g [ɡ]
Ϸ ϸ Bactriana Sho š [ʃ]
Imago:Copte sh.png Ϣ ϣ Coptica ϣαι š [ʃ]
Imago:Copte f.png Ϥ ϥ Coptica ϥαι f, 90 [f]
Imago:Copte x.png Ϧ ϧ Coptica ϧαι [x]
Imago:Copte h.png Ϩ ϩ Coptica ϩορι h [h]
Imago:Copte dj.png Ϫ ϫ Coptica ϫανϫα [ʤ]
Imago:Coptic Cima-min.svg Ϭ ϭ Coptica ϭιμα c [ʧ]
Imago:Copte ti.png Ϯ ϯ Coptica τι ti [ti̯]
Imago:Copte r barre.png Ⳁ ⳁ Coptica ψιc νϣε 900

[recensere] Notae

  1. Pierre Swiggers, Transmission of the Phoenician Script to the West, in Daniels and Bright, The World's Writing Systems, 1996 (Anglice)
  2. Ridgway, D.R. (1996), ‘Greek letters at Osteria dell’Osa’ in Opuscula Romana 20, p. 87 (Anglice)
  3. Adolf Kirchhoff, Geschichte des griechischen Alphabets (Berolini, 1877) (Theodisce)
  4. Nomen reconstructum.
  5. Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)
  6. Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)

[recensere] Nexus externi


SEO Tools system wymiany linków system wymiany linków wymiana linkami tanie kredyty gotówkowe kreatyna Plaza 3 star hotel Los Angeles krynica noclegi Sejm Tyk